- VIBIA Polla
- VIBIA PollaMatrona Romana, memoratur Iacobino, Append. c. 10. ubi de monuments eius, quod sibi et Coniugibus, Libertis Libertabusque Posterisque comparavit, agit. Fuit id Romae, in via Appia, ad D. Sebastiani, in Tabernae pavimento, ut Achilles Statius habet et Fonteius, Comment. de prisca Caesiorum gente, l. 2. c. 18. conspiciunturque in utroque sepulchri latere flammae insculptae. Adeo enim exoptabant Vereres in sepulchris suis ignem coruscare, ut, qui perpetuas lucernas habere non poterant, neque vulgaribus contenti erant, ii, ut poterant, perennem aemulantes flammam, in sepulchrorum lapidibus, ardentis ignis imaginem curarent insculpi. Unde et in Beruciae Proculae filiae L. Betucii Proculi et Caesiae Victricis monumento, quod Ravennae in aede Iohannis Apostoli conditum est, vas conspicitur affabre factum, e cuius apice flamma tenuissimis linguis ascendens emicat, vide Ioh. Baptistam Fonteium Primionem, l. cit. Fortun. Licetum de reconditis Antiquorum Lucernis, l. 3. c. 3. et supra, ubi de Lucernis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.